monumenta.ch > Plinius > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 105
{XXIV} permeant conrivati septem amnes cursuque praecipiti torrentium modo rapere atque auferre omnia coacti, insuper imbrium mole concitati vada ac latera quatiunt, aliquando Tiberis retro infusus recipitur, pugnantque diversi aquarum impetus intus, et tamen obnixa firmitas resistit.